monumenta.ch > Plinius > sectio 150

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 150
{XXXIX} tertius in Cypro invenitur colore illis in Africa nascentibus similis, amplior tamen atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in alvo harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam digitis frietur. quarti generis Taphiusius appellatur, nascens iuxta Leucada in Taphiusa, qui locus est dextra navigantibus ex Ithaca Leucadem. invenitur in fluminibus candidus ac rotundus. huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus, nec quicquam terreni.